TANAGRUS sive TANAGER

TANAGRUS sive TANAGER
TANAGRUS, sive TANAGER
Negro, teste Celsô Cittadinô, fluv. Lucaniae alias, nunc principatus citerioris, ex Alburno monte apud Picenum oppid. oriens, haud procul a Potentia decurrens, Auletamque opidum alluens, qui in campo Atinate mersus sub terrâ, post 20. mill. pass. emergit. Tirgil. Georg. l. 3. v. 151.
—— Et sicci ripa Tanagri.
Baudrando oritur prope lacum Nigrum, in limite Basilicatae, 12. milliar. a Policastro in Ortum, ad radices Apennini. Dein in Boream tendens, rigatis Atinâ, Auletâ aliisque oppidulis, in Silarum fluv. se exonerat, receptis prius aliquot fluviis mivoribus, et nominatim la Botta, qui prope Picernum oritur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”